Arcana Coelestia (Elliott) n. 7424

Previous Number Next Number See English 

7424. `Et fuit pediculus in homine et in bestia': quod significet quod mala interiora et exteriora cupiditatum inde, constat ex significatione `pediculorum' quod sint mala, de qua n. 7419; ex significatione `hominis' quod sit bonum, de qua n. 4287, 5302, ita in opposito sensu malum; et ex significatione `bestiae' quod sit affectio boni, et in opposito sensu affectio mali seu cupiditas, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; sed cum nominatur `homo et bestia,' tunc per `hominem' significatur bonum interius, et in opposito sensu malum interius, et per `bestiam' bonum exterius, et in opposito sensu malum exterius. Causa quod per `hominem' significetur bonum vel malum interius, est quia homo est homo ex interno suo homine, et ejus quali, non autem ab externo homine, nam externus homo non est homo absque interno; utque externus homo etiam sit homo, erit is prorsus subordinatus interno, adeo ut non ex se sed ex interno agat; quod per `bestiam' significetur bonum exterius, et in opposito sensu malum exterius, est quia bestiis non datur {1}internum quale apud hominem; {1}internum, quod illis est, immersum est externo adeo ut unum sit cum illo, et {2}simul spectet deorsum seu versus terram absque ulla elevatione versus interiora. Mala cupiditatum dicuntur quia omnia mala sunt cupiditatum, {3}quia cupiditates sunt amorum. Mala interiora distinguuntur a malis exterioribus per id quod mala interiora sint quae cogitationis et voluntatis, {4}et mala exteriora (t)quae sunt actus; quod mala interiora (m)sint et non exteriora, patet ex eo quod homo {5}possit esse malus, et tamen in externa forma apparere sicut vir probus, immo sicut vir fidei et conscientiae; quidam {6}etiam sciunt mentiri angelos, cum tamen interius sunt diaboli; tantum {7}discrepare potest forma interior, quae est spiritus, a forma exteriore, quae est corporis.(n) @1 interius$ @2 utrumque spectat$ @3 quae$ @4 at$ @5 After malus$ @6 sicut angeli$ @7 A is obscure. discrepat forma interior, quae est spiritus, a forma exteriore, quae est corporis seems to be altered to discrepant quoad interiora, quae est spiritus, a exterioribus, quae sunt corporis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church