Arcana Coelestia (Elliott) n. 7418

Previous Number Next Number See English 

7418. `Et percute pulverem terrae': quod significet quod emoveret illa quae damnata sunt in naturali, constat ex significatione `percutere' quod sit emovere; ex significatione `pulveris' quod sit damnatum, de qua sequitur; et ex significatione (d)`terrae,' hic `terrae Aegypti,' quod sit mens naturalis, de qua supra n. 7409. Quod `pulvis' sit damnatum, est quia loca ubi mali spiritus sunt, {1} ad latera sub {2}plantis pedum, (x)apparent ut terra, et quidem ut terra inexculta et {3}arida, sub {4}qua terra sunt quaedam inferna; {5}illa terra est quae vocatur terra damnata, et pulvis ibi significat damnatum; aliquoties videre datum est quod mali spiritus excuterent ibi pulverem pedibus suis, cum aliquem vellent damnationi dare; hoc visum est ad dextrum paulo antrorsum, in confinio ad infernum magnorum, ubi dejiciuntur in infernum suum spiritus qui dum vixerunt in mundo, in scientia fidei fuerunt, et usque vitam mali egerunt; inde nunc est quod per `pulverem' significetur damnatum, et per `excutere pulverem' damnatio. 2 {6} Quia id significabatur, mandatum est a Domino discipulis ut excuterent pulverem pedum, si non exciperentur, de quo ita apud Matthaeum, Quisquis non (x)exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe illa, excutite pulverem pedum vestrorum: amen dico vobis, Tolerabilius erit terrae Sodomae et Gomorrhae in die judicii quam urbi illi, x 14, 15; Marc. vi 11; Luc. ix 5, x 10-12;

per discipulos ibi non intelliguntur discipuli sed omnia Ecclesiae, ita omnia fidei et charitatis, n. 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3354, 3858, 3913, 6397; per `non excipere' et `non audire' significatur rejicere vera quae fidei et bona quae charitatis; per `excutere pulverem pedum' significatur damnatio; quod `tolerabilius erit Sodomae et Gomorrhae quam {7} urbi illi' est quia per `Sodomam et Gomorrham' intelliguntur illi qui in malo vitae sunt, sed qui {8}de Domino ac de Verbo nihil noverunt, ita nec recipere potuerunt; inde constare potest quod non domus aut urbs quae non receptura {9}esset discipulos intelligatur, sed quod {10}illi qui intra Ecclesiam sunt et non vivunt vitam fidei; quisque videre potest quod idcirco tota urbs {11}non damnata esse posset quia non receperunt discipulos et ilico agnoverunt novam doctrinam quam praedicabant. 3 Per `pulverem' etiam significatur damnatum, quem olim imposuerunt {12}capiti cum in dolore et paenitentia essent, ut apud Jeremiam, Sedent in terra, tacent seniores filiae zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum; cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum virgines Hierosolymae, Threni ii 10:

apud Ezechielem, Clamabunt amare, et ascendere facient pulverem super capita sua; in cinere {13}volutant se, xxvii 30:

apud Micham, Flendo ne fleatis in domo Aphrae, in pulvere te voluta, i 10:

apud Johannem, Injecerunt pulverem in capita sua, et clamabant flentes et plangentes, Apoc. xxiii 19;

et quoque in historicis Verbi passim; per `pulverem super capita,' (c)et per `dejectionem corporis et capitis in terram,' (c)ac `volutionem ibi in pulvere' repraesentabatur humiliatio, quae cum genuina, talis est ut agnoscat et percipiat se damnatum, sed a damnatione {14}receptum a Domino, videatur n. 2327, (x)3994, 4347, 5420, 5957. 4 Per `pulverem' in quem contusus est et commolitus vitulus aureus, quem fecerunt in deserto, etiam damnatum significatur, de quo ita apud Moschen, Peccatum vestrum, quod fecistis, vitulum sumpsi, et combussi illum igne; et contudi illum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem illius projeci in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21:

per `pulverem' etiam significatur damnatum in sequentibus locis: in Genesi, Dixit Jehovah Deus ad serpentem, Super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae, iii 14:

apud Micham, Pasce populum tuum juxta dies aeternitatis: videbunt gentes, et erubescent ab omni potentia sua; lambent pulverem sicut serpens, vii 14, 16, 17:

apud Esaiam, Serpenti pulvis panis, lxv (x)25:

apud eundem, Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, xlvii 1:

apud Davidem, Incurvata est ad pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster, Ps. xliv 26 [A.V. 25]:

apud eundem, Adhaeret pulveri anima mea, vivifica me, Ps. cxix 25. `Pulvis' in Verbo {15}etiam significat sepulcrum, tum humile, ut et numerosum. @1 i illa quae$ @2 planta pedis sunt$ @3 inhabitata, seu ut desertum$ @4 illa$ @5 haec$ @6 i Et$ @7 i domui aut$ @8 Verbum Domini non audiverunt$ @9 est$ @10 non receptio et auditio fidei et non vita charitatis in communi; quis non$ @11 After esse$ @12 capitibus suis$ @13 volvent$ @14 elevatum$ @15 non ubivis significat damnatum sed quoque humile, tum sepulchrum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church