Arcana Coelestia (Elliott) n. 7401

Previous Number Next Number See English 

7401. `Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster': quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur `quod nullus sit sicut Jehovah Deus,' in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit;{1} in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, (c)ac Israelitarum et (x)Judaeorum Deum per nomen `Jehovae'; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et {2}non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; {3}inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, {4}ut apud Davidem, Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. lxxvii 14, 15 [A.V. 13, 14]:

apud eundem, Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. cxiii 5:

apud eundem, Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. xcv 3:

apud eundem, Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. xcvi (x)4:

ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3; Dan. ii 47:

quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et {2}non praeter Ipsum, patet apud Esaiam, Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, xlvi 9. @1 i hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae,$ @2 nullus$ @3 quod in Verbo dictum$ @4 constat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church