Arcana Coelestia (Elliott) n. 7382

Previous Number Next Number See English 

7382. `Extende manum tuam baculo tuo': quod significet potentiam veri interni per verum externum, constat ex significatione `manus' quod sit potentia spiritualis, quae est {1}veri interni; et ex repraesentatione `baculi' quod sit potentia naturalis, quae est {2}veri externi, de quibus n. 6947, {3}6948; quod omnis potentia in spirituali mundo sit veri, videatur n. 3091, 3387, 4931, 6344, (x)6423, 6948; {4} quia `Moscheh' repraesentat legem internam, quae eadem est cum vero interno, (c)et `Aharon' repraesentat legem externam, quae eadem est cum vero externo, (c)et quia verum internum influit in verum externum et ei dat potentiam, n. 7381, idcirco {5}per verbum Moschis ad Aharonem `extende manum tuam baculo tuo' significatur potentia veri interni per verum externum. @1 interna A vestri interni I$ @2 externa$ @3 7011; et quia omnis potentia spiritualiter intellecta, fit per verum$ @4 i et$ @5 dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church