Arcana Coelestia (Elliott) n. 7362

Previous Number Next Number See English 

7362. Respiratio spirituum planetae Martis etiam mecum communicata fuit (quod spiritus et angeli respirent, videatur n. 3884-3894); et perceptum quod illorum respiratio esset interior, procedens (c)e regione thoracis versus umbilicum, et {1}inde se volvens sursum per pectus, cum {2}imperceptibili halitu versus os; ex his constare mihi potuit, tum quoque ab aliis experientiae documentis, quod caelesti genio essent, ita quod non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac tellure {3}. @1 ibi$ @2 exiguo$ @3 i tunc quoque quod (sentence not completed)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church