Arcana Coelestia (Elliott) n. 7343

Previous Number Next Number See English 

7343. `Et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum': quod significet pervestigationem veri quod applicarent falsis, constat (c)a significatione `fodere' quod sit pervestigatio, (d)de qua sequitur; {1} ex significatione `aquarum circum fluvium' quod sint vera; quod `aquae circum fluvium' sint vera, est quia illae erant extra fluvium, et {2} non factae sanguis {3}; quod `aquae' sint vera, videatur n. 739, 790, (x)2702, 3058, 3424, 4976, 5668; et ex significatione `bibere' quod sit applicare falsis; quod `bibere' sit {4}applicare, videatur n. 5709, qui enim bibit sibi applicat; sed sciendum quod applicatio fiat secundum quale et' statum ejus qui sibi applicat; qui in affectione veri est, is sibi applicat vera secundum statum et quale affectionis {5}; qui in affectione falsi est, is cum applicat sibi vera, pervertit et falsificat illa; quod ex eo constare potest quod Divinum Verum influat apud {6}omnes, sed quod varietur apud unumquemvis secundum statum et quale vitae ejus; et inde quod infernales vertant illud in falsa, {7}similiter Divinum Bonum vertunt in malum, amores caelestes in amores diabolicos, misericordiam in odium et in crudelitatem, amorem conjugialem in adulteria, ita in contraria; ex causa quia quale et status vitae {8}eorum sunt contraria; inde est quod per `foderunt omnes Aegyptii circum fluvium' significetur pervestigatio veri quod applicarent falsis. 2 (s)Quod verum vertatur in falsum, et bonum in malum, apud illos qui in falsis et malis sunt, {9} et quoque vicissim, patet a regula communi, quod puris sint omnia pura, et impuris omnia impura; hoc quoque ab illis quae in natura illustrari {10}potest: ut a luce quae a sole, lux illa candida est, at usque variatur secundum formas in quas influit, inde colores, et fit pulchra in pulchris formis, et impulchra in impulchris; illustrari etiam hoc potest ab insitione frondium in arboribus: frons insita communi stirpi fert suum fructum, {11}quare sucus arboris, ut primum in frondem insitam influit, variatur, et fit sucus frondis {12} aptus producendi {13}ejus folia et fructus; similiter se habet cum illis quae influunt apud hominem. 3 Quod `fodere' sit pervestigare, est quia per `aquam, fontem, puteum,' quae effodiuntur, significantur vera, quae non effodiuntur sed pervestigantur; quare etiam in lingua originali per eandem vocem cum illa applicatur veris, significatur investigare; in propheticis autem loco veri dicitur vel `aqua' vel `fons,' et loco investigare dicitur `fodere'; talis enim est sermo propheticus, ut patet apud Moschen ubi agitur de `fonte Beer,' de quo Israel cecinit canticum hoc, Ascende fons, respondete super eo, fons quem foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem, baculis suis, Num. xxi 16-18;

ibi per `fontem' significatur doctrina veri Divini, per `fodere' investigatio ejus.(s) @1 i vox quae exprimitur fodere in lingua originali etiam significat pervestigare;$ @2 i quae$ @3 i, ita nondum falsificata$ @4 applicatio$ @5 i veri$ @6 unumquemvis$ @7 tum quod$ @8 illorum est contrarii$ @9 i tum bonum in malum,$ @10 possunt$ @11 et$ @12 i insitae$ @13 , nam non fert folia et fructus arboris stirpis communis sed suos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church