Arcana Coelestia (Elliott) n. 7341

Previous Number Next Number See English 

7341. `Et respexit Pharao, et venit ad domum suam': quod significet cogitationem et reflexionem ex falsis, constat ex significatione `respicere' quod sit cogitatio et reflexio, nam `respicere' in sensu spirituali non est spectare oculis versus {1}aliquid, sed est spectare mente, ita cogitare et reflectere; et ex significatione `domus Pharaonis' quod sit falsum; cum enim `Pharao' repraesentat falsum, etiam idem domus ejus; inde `venire ad domum suam' significat {2} falsa; {3}et quia per illa verba significatur cogitatio et reflexio ex falsis, ideo sequitur quod `non {4}posuerit cor {5} ad hoc, nam qui ex falsis cogitat non ponit cor ad Divinum quod admonet. @1 aliquod$ @2 i ad$ @3 et quare etiam$ @4 posuit$ @5 i suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church