Arcana Coelestia (Elliott) n. 7324

Previous Number Next Number See English 

7324. `Et super stagna {1}illorum': quod significet in scientifica illis inservientia, constat ex significatione `stagnorum' quod sint scientifica inservientia veris quae doctrinalium, ac in opposito sensu scientifica inservientia falsis doctrinalium. `Stagna' in Verbo, ubi {2}nominantur, in sensu spirituali significant intelligentiam ex cognitionibus boni et veri, nam `stagna' ibi pro aquis congregatis seu lacubus accipiuntur, et aquae congregatae et lacus sunt in complexu cognitiones per quas intelligentia, ut apud Esaiam, Erumpent {3}e deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, et erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, xxxv 6, 7:

apud eundem, 2 Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, xli 18;

ibi `ponere desertum in stagnum aquarum' pro dare cognitiones boni et veri, et inde intelligentiam, ubi prius non {4}fuerunt: apud eundem, Vastabo montes et colles, et omnem herbam arefaciam, et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo, xlii 15;

`stagna' pro similibus: pariter apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem: ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum, Ps. cvii 33, 35:

apud eundem, A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, Qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum Ps. cxiv 7, 8:

3 {5}apud Esaiam, Comminuentur et exsiccabuntur flumina Aegypti, ideo lugebunt piscatores, et omnes projicientes in flumen hamum; {6}inde erunt fundamenta ejus contusa; omnes facientes mercedem ex stagnis animae, xix 6, 8, 10;

`stagna animae' pro illis quae sunt intelligentiae ex cognitionibus: at quia de Aegypto agitur, sunt `stagna animae' illa quae sunt intelligentiae ex scientificis Ecclesiae, nam `Aegyptus' sunt scientifica {7}illa; scientifica sunt cognitiones, sed in inferiore gradu. 4 Quod `stagna aquarum' in opposito sensu sint mala ex {8}falsis, et inde insania, patet apud Esaiam, Exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem, et ponam eam in hereditatem anatariae, et in stagna aquarum, xiv 22, 23;

et quia `stagna' in opposito sensu sunt mala ex {8}falsis, et inde insaniae, etiam significant infernum ubi talia regnant, sed tunc stagnum vocatur `stagnum ignis' et `stagnum ardens igne et sulfure,' {9}ut Apoc. xix 20, xx 10, 14, 15, xxi 8; `ignis et sulfur' pro amore sui et inde cupiditatibus, nam amor sui et ejus cupiditates non aliud sunt quam ignis, non ignis elementaris sed ignis {10}ex igne spirituali, qui ignis, nempe spiritualis, dat homini vivere {11}; quod amores {12} sint ignes vitales, patet ei qui expendit; hi ignes sunt qui intelliguntur per ignes sacros qui in caelis, et per ignes inferni; elementaris ignis non datur ibi. @1 d illorum i eorum$ @2 memorantur$ @3 in$ @4 sunt$ @5 i quod stagna sint cognitiones boni et veri, ex quibus intelligentia, constat$ @6 unde$ @7 quae sunt inferioris gradus quam cognitiones, ita quae inserviunt comparandae sibi intelligentiae$ @8 falso$ @9 in$ @10 spiritualis$ @11 i et qui quoque actualiter est igneus calor$ @12 i et eorum cupiditates$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church