Arcana Coelestia (Elliott) n. 7313

Previous Number Next Number See English 

7313. `Et serviant Mihi in deserto': quod significet cultum in obscuro, constat ex significatione `servire Jehovae' quod sit cultus; et ex significatione `deserti' quod sit quod non habitatum et excultum est, de qua n. 2708, 3900, in spirituali sensu quod obscurum quoad bonum et verum fidei; quod hic desertum sit tale obscurum {1}, est quia in genere illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui repraesentantur per `filios Israelis,' in obscuro {2}sunt quoad vera fidei {3}, videatur n. 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865, 6945, 7233; in specie quia in obscuro sunt {4}cum e statu infestationum et tentationum emergunt; qui enim in infestationibus {5}sunt, illi a falsis circumfunduntur, et aguntur sicut calamus a vento, sic a dubio in affirmativum et ab affirmativo in dubium, inde cum recens e statu illo {6}ascendunt, in obscuro {7}sunt; sed obscurum illud tunc per gradus illustratur; quia talis status (x)est illis qui {8}infestantur, idcirco filii Israelis deducti sunt in desertum, ut repraesentarent statum illum in quo fuerunt illi qui ab Ecclesia spirituali ante Adventum Domini; et quoque illum in quo sunt qui ab illa Ecclesia hodie, {9}et quoad falsa vastantur. @1 i quoad vera fidei$ @2 sint$ @3 i, respective$ @4 quando$ @5 est, is falsis circumfunditur, et agitur$ @6 ascendunt altered to ascendit$ @7 d sunt i est$ @8 in infestationibus sunt$ @9 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church