Arcana Coelestia (Elliott) n. 7273

Previous Number Next Number See English 

7273. `Et multiplicabo signa Mea et prodigia Mea': quod significet admonitiones omnis generis, nec aliquid deerit, constat ex significatione `signorum et prodigiorum' quod sint confirmationes veritatis, de qua n. 3900, 6870, 7012, et quoque potentiae Divinae media, n. 6910, hic admonitiones, nam {1}sic et videbant quod in falsis essent, et videbant potentiam Divinam, (c)et inde admonebantur. Quod dicatur quod ad illos qui in falsis admonitiones fiant omnis generis, nec aliquid deerit, est quia damnatio illorum qui in malis non fit momento cum in alteram vitam veniunt, sed postquam primum {2}visitati sunt, hoc est, explorati; explorationes fiunt ob causam ut ipsi appercipiant quod non aliter possint quam damnari, quia non aliter vixerunt; tum quoque ut spiritus et angeli sciant quod tales fuerint; ita non amplius possunt exculpari apud semet, {3}nec apud 2 alios; ordo secundum quem explorantur est ordo veri Divini qui talis est ut prorsus nihil desit; ordo veri Divini qui est malis qui {4}damnantur differt ab ordine veri Divini qui est bonis qui salvantur; differentia est quod {5} ordo {6} qui est malis qui {7}damnantur sit veri Divini separati a Divino Bono, ita a misericordia, ex causa quia non receperunt Divinum Bonum, ac ita rejecerunt misericordiam; hic autem ordo {6} qui est bonis qui salvantur est veri Divini conjuncti Divino Bono, ita misericordiae; ex causa quia Divinum Bonum receperunt, ita Domini misericordiam; per gradus, sicut mali secundum ordinem explorantur, ita quoque {8} judicantur (c)et damnantur. Inde sciri potest quod fiant admonitiones omnis generis, ut non aliquid desit antequam damnantur inferno; haec sunt quae quoque significantur per signa et miracula facta in Aegypto, antequam primogenita exstincta sunt, et Aegyptii in mari Suph perierunt; mare Suph enim est infernum. @1 per signa et miracula$ @2 explorati sunt$ @3 et$ @4 judicantur$ @5 i illi$ @6 i, nempe$ @7 judicantur,$ @8 i per gradus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church