Arcana Coelestia (Elliott) n. 7270

Previous Number Next Number See English 

7270. `Tu loqueris omne quod praecepero tibi, [et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem]': quod significet receptionem influxus Divini et communicationem {1}, constat ex repraesentatione `Moschis' qui loquetur, quod sit Divinum Verum, et (c)ex repraesentatione `Aharonis' {2} quod sit doctrina inde, de quibus n. 7089; ex significatione `loqui' quod sit influxus et ejus receptio, de qua n. 5797; et ex significatione `praecipere' quod etiam sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic receptio influxus; ex his patet quod per `loqui' significetur influxus mediatus Divini Veri in doctrinam, hoc est, {3}apud docentem, nam intelligitur quod Moscheh, qui est Divinum Verum, loqueretur quod praeciperet Jehovah, ad Aharonem, qui est doctrina seu docens, ita ad illum qui communicaret; et quod per praecipere significetur influxus immediatus Divinus in (t)Divinam Legem, quae repraesentatur per `Moschen.' 2 Quomodo haec intelligenda sunt, constare potest ex illis quae prius n. 7009, 7010, dicta sunt, quod nempe Moscheh repraesentet verum quod immediate a Divino procedit, et quod Aharon repraesentet verum quod mediate; qui non scit quomodo cum ordine in successivis se habet, nec scire potest quomodo cum influxu; paucis ideo dicendum: verum quod immediate a Domino procedit, hoc quia ex Ipso Infinito Divino est, nullatenus potest recipi ab aliqua substantia viva quae finita, ita non ab aliquo angelo; quapropter {4}creaverat Dominus successiva per quae ut media communicari posset {5} Divinum Verum immediate procedens; {6}sed primum ex hoc successivum Divino plenius est quam ut adhuc recipi possit ab aliqua substantia viva quae finita, ita ab aliquo angelo {7}; idcirco Dominus adhuc creavit successivum, per quod Divinum Verum immediate procedens quoad aliquam partem {8}receptibile esset; hoc successivum est verum Divinum quod in caelo est; prima bina sunt supra caelos et sunt quasi cingula radiosa ex flammeo {9}quae circumdant Solem, Qui est Dominus; talis est ordo successivus usque ad caelum Domino proximum, quod est caelum tertium ubi {10}illi qui innocentes et sapientes; inde continuantur {11}successive usque ad caelum ultimum, et a caelo ultimo usque ad sensuale et corporeum hominis, quod postremo recipit 3 influxum; ex his constat quod continuae successiones sint a Primo, hoc est, a Domino, usque ad ultima quae sunt apud {12}hominem, immo ad ultima quae sunt in natura; ultima quae apud hominem, sicut et in natura, sunt pigra respective et inde frigida, et sunt communia respective ac inde obscura; inde etiam patet {13} quod per successiones illas sit nexus continuus omnium cum Primo Esse; secundum successiones illas {14}se habet influxus; nam Divinum Verum quod immediate procedit a Divino Bono, influit successive; et in via seu circa quodlibet novum successivum fit (x)communius, ita crassius et obscurius, et fit lentius, ita pigrius et frigidius; ex his {15}liquet qualis est Divinus Ordo successivorum, (c)ac inde influxuum. 4 Sed probe sciendum quod verum {16}Divinum quod influit in tertium caelum Domino proximum etiam simul absque {17}successiva formatione influat usque in ultima ordinis, et ibi {18}a Primo immediate quoque regat et provideat omnia et singula; inde successiva in suo ordine et nexu continentur. Quod ita sit, etiam aliquatenus constare potest a regula eruditis in mundo nec ignota, quod substantia, quae substantia, sit modo unica, et quod reliqua sint formationes inde, et quod in formationibus unica illa substantia regnet, {19}non modo ut forma sed etiam ut non forma, prout in sua origine; nisi ita esset, formatum nequaquam posset subsistere et agere; sed haec intelligenti sint dicta. @1 i above line cum illis qui in falsis cp n. 7266$ @2 i ad quem loquetur,$ @3 in$ @4 creaverat altered to creavit$ @5 i hoc$ @6 primum inde successivum non tale esse potest ut recipi posset$ @7 i, qui est substantia finita$ @8 est receptibile$ @9 quod circumdat$ @10 innocentiae et sapientiae$ @11 successiva$ @12 homines$ @13 i et$ @14 d se habet i est$ @15 patet$ @16 a Divino$ @17 successione$ @18 ut in primis$ @19 ita in formationibus successivis, non modo inest substantia illa unica et facit compositum, sed etiam in iisdem adest in unitate sua absque formatione, alioquin$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church