Arcana Coelestia (Elliott) n. 7268

Previous Number Next Number See English 

7268. `Vide, dedi te deum Pharaoni': quod significet legem Divinam et ejus potentiam super illos qui in falsis, constat ex significatione `dare te in deum' quod sit Divinum Verum, seu quod idem, (t)Divina Lex, et quoque ejus potentia; in Verbo enim ubi agitur de vero et quoque de potentia veri, dicitur Deus, ast ubi de bono, dicitur Jehovah, videatur n. 300, 2586, 2769, 2807, 2822, 3910, 3921 fin., 4287, 4295, 4402, 7010; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683. Quod significationem `DEI' ulterius attinet, sciendum quod `Deus' in supremo sensu sit Divinum quod supra caelos est, at `Deus' in sensu interno est Divinum quod in caelis; Divinum quod supra caelos est Divinum Bonum, at Divinum in caelis est Divinum Verum; ex Divino enim Bono procedit Divinum Verum, et {1}facit caelum, (c)ac {2}disponit illud; nam quod proprie caelum dicitur non est nisi quam Divinum ibi formatum, nam angeli qui {3}in caelo sunt formae humanae recipientes Divini, et constituentes communem formam quae est 2 Hominis; et quia Divinum Verum in caelis est quod in Verbo Veteris Testamenti intelligitur per Deum, {4}inde est quod in lingua originali Deus dicatur Elohim in plurali; et quoque quod angeli qui in caelis, quia sunt recipientes Divini Veri, dicantur dii, ut apud Davidem, Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur Jehovae in filiis deorum? Ps. lxxxix 7-9 [A.V. 6-8]:

apud eundem, Date Jehovae, filii deorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps.xxix 1:

apud eundem, Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 6:

apud Johannem, Jesus dixit, Nonne scriptum est in Lege vestra, Ego dixi Dii estis? sic illos dixit deos, ad quos Verbum Dei factum est x 34, 35;

praeter in locis ubi Dominus {5}dicitur `Deus deorum' et `Dominus dominorum,' ut Gen. xlvi 2, 3; Deut. x 17; Num. xvi 22; Dan. xi 36; {6}Ps. cxxxvi 2, 3; ex his videri potest in quo sensu Moscheh vocatur `deus,' hic `deus Pharaoni,' et {7} `deus Aharoni,' Exod. iv 16, nempe quia Moscheh repraesentabat Divinam Legem, quae est Divinum Verum et vocatur Verbum; inde quoque est quod Aharon dicatur hic `propheta' ejus, et in priore loco `os' ejus, hoc est, qui adaequate ad intellectum enuntiat Divinum Verum quod a Domino immediate procedit, et quod omnem intellectum transcendit; et quia propheta est qui {8}docet et enuntiat Divinum Verum adaequate ad intellectum, est propheta quoque doctrina Ecclesiae; de qua re in nunc sequentibus. @1 disponit$ @2 facit$ @3 constituunt coelum$ @4 ideo$ @5 vocatur$ @6 Before Dan.$ @7 i prius$ @8 enuntiat et docet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church