7265. In hoc capite in sensu interno agitur de tribus primis gradibus vastationis: {1}Primus, qui est quod apud illos inciperent regnare merae fallaciae, unde falsa, {2} describitur per serpentem in quem versus est baculus (x)Aharonis: {3}Secundus, qui est quod ipsa vera apud illos fierent falsa, et quod falsa vera, {2} describitur per sanguinem in quem versae sunt aquae: {4}Tertius gradus, qui est quod ex falsis ratiocinarentur contra vera et bona quae Ecclesiae, {2} describitur per ranas e fluvio. @1 primus altered to de primo then primus restored$ @2 i hic gradus$ @3 Secundus gradus altered to de Secundo$ @4 Tertius gradus altered to de Tertio gradu$