7244. `Et dixit Moscheh coram Jehovah': quod significet cogitationem de lege Divina apud illos qui in falsis, constat ex significatione `dixit' quod sit cogitatio, de qua n. 7094; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; quod sit cogitatio de lege Divina apud illos qui in falsis, patet a serie continua cum sequentibus, cum enim dicitur `dixit' et per hoc significatur cogitatio, involvitur id quod sequitur, hic quod lex Divina sit impura illis qui in falsis.