Arcana Coelestia (Elliott) n. 7209

Previous Number Next Number See English 

7209. `Et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester': quod significet tunc apperceptionem quod Dominus solus Deus, constat ex significatione `cognoscere' quod sit appercipere; quod `Ego Jehovah Deus vester' sit quod Dominus solus Deus, est quia per Jehovam in Verbo non alius quam Dominus intelligitur, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, 6303, 6905; et quia in caelo sciunt et percipiunt {1} quod Dominus sit Dominus caeli, {2}ac ita Dominus universi, {2}sicut Ipse dicit apud Matthaeum quod Ipsi sit omnis potestas in caelis et in terris, {3} xxviii 18; et quod Jehovah non alteri det gloriam Suam quam Sibi, {4} Esai. xlii 8; tum quod sit unum cum Patre, {4} Joh. xiv 9-11; et quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit ab Ipso, Joh. xvi 13-15, ita quod Dominus sit solus Deus. @1 i omnes$ @2 et$ @3 i ut Ipse dicit apud Matthaeum$ @4 i apud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church