72.
Quomodo itaque homo exsuscitatur a mortuis, et intrat in vitam aeternitatis, ad finem hujus capitis, licet dicere.
CAPUT II
Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum $.
Et absolvit Deus in die septimo opus Suum, quod fecit; et quievit in die septimo ab omni opere Suo, quod fecit.
Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in illo quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo.
Hae nativitates caelorum et terrae, cum creavit illos, in die quo fecit Jehovah Deus terram et caelos.
Et nullum virgultum agri adhuc erat in terra, et nulla herba agri adhuc germinabat, quia non pluere fecit Jehovah Deus super terra; et homo nullus ad colendum humum.
Et vaporem ascendere fecit e terra, et irrigavit omnes facies humi.
Et formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo; et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum; et factus homo in animam viventem.
Et plantavit Jehovah Deus hortum in Eden ab oriente; et posuit ibi hominem quem formavit.
Et progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum: et arborem vitarum in medio horti; et arborem scientiae boni et mali.
Et fluvius exiens ex Eden ad irrigandum hortum; et inde separabatur, et erat in quatuor capita.
Nomen primi Pishon, is circumdans totam terram Havillah, ubi aurum.
Et aurum terrae illius bonum; ibi bdellium et lapis shoham.
Et nomen fluvii secundi Gihon; is circumdans totam terram Cush.
Et nomen fluvii tertii, Hiddekel; is vadit orientaliter versus Asshur; et fluvius quartus, is Phrath.
Et accepit Jehovah Deus hominem, et posuit illum in horto Eden, ad colendum illum, et ad custodiendum illum.
Et praecepit Jehovah Deus super illum homini, dicendo, Ab omni arbore horti edendo edas:
Sed ab arbore scientiae boni et mali, non edas ex illa, quia in die, quo ederis ex illa, moriendo morieris.
$ The First Latin Edition has illorum, but see n. 82 and 83.