Arcana Coelestia (Elliott) n. 7195

Previous Number Next Number See English 

7195. `Et etiam erexi foedus Meum cum illis': quod significet tunc usque conjunctionem per Divinum Humanum, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804; et ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi,' qui hic sunt illi cum quibus foedus, quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 6804, 6847; ex his patet quis sensus internus {1}horum verborum est, proximus, quod unio Ipsius Divini sit cum Divino Humano; et inde sensus sequens, quod conjunctio sit Ipsius Divini cum illis qui ab Ecclesia spirituali per Divinum Humanum, nam, ut prius aliquoties ostensum est, illi qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per {2} Divinum Humanum Domini, videatur n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin.; tunc usque dicitur ut conjungatur cum mox praecedente, quod nempe tunc conjunctio cum in statu tentationum non cogitarent de Divinis {3}in Ecclesia, nam in statu tentationum Dominus praesentior est quam extra illum, tametsi aliter apparet, videatur n. 840. @1 illorum$ @2 i adventum Domini in mundum, ita per Ipsius$ @3 quae Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church