Arcana Coelestia (Elliott) n. 7188

Previous Number Next Number See English 

7188. `Quia manu forti mittet illos': quod significet quod omni vi et potentia fugient illos, constat ex significatione `manus fortis' quod sit omnis vis et potentia; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931, 5327, 5328, 6947, 7011; et ex significatione `mittere illos' quod sit fugere ab illis. Cum hoc ita se habet: cum infernales absterrentur a malis faciendis per punitiones, tandem abstinent ab infestatione, et volunt relinquere illos et aufugere; sed quia unicum jucundum vitae eorum est malum facere ac infestare, idcirco non abstinere possunt nisi adhibeant omnem vim et potentiam ad se removendum; quod enim jucundum vitae alicujus est, hoc quia est amoris ejus, est vitae ejus, et aufert, nec resisti potest nisi injucundum punitionis praevaleat super jucundum malum faciendi; inde punitiones malorum in altera vita {1}. @1 i: quod ita sit, a multa experientia nosse datum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church