7160. `Videat Jehovah super vos, et judicet': quod significet Divinam dispositionem, constat ex significatione `videat Jehovah, et judicet' quod sit Divina dispositio, quod enim videt Jehovah et judicat, hoc disponit; per `videre' enim significatur Divina perceptio, proprie praevidentia; et per `judicare' significatur Divina ordinatio, proprie Providentia; quia illa significantur in sensu interno per ea verba, sollemne fuit dicere quando alicujus culpa contingeret malum, `videat Jehovah, et judicet.'