7158. `Et occurrerunt Moschi et Aharoni': quod significet cogitationem de Divina Lege et inde doctrina, constat ex significatione `occurrere' quod {1} sit cogitatio, nam hic per `occurrerunt' intelligitur quod offenderent illos et loquerentur cum illis, quae in sensu interno sunt cogitare de illis quae repraesentant; quod loqui {2} sit cogitare, videatur n. 2271, 2287, 2619; ex repraesentatione `Moschis' quod sit Divina Lex, de qua n. 6752; et ex repraesentatione `Aharonis' quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998, 7009, 7089. @1 i hic$ @2 i id$