Arcana Coelestia (Elliott) n. 7147

Previous Number Next Number See English 

7147. `Et peccavit populus tuus': quod significet quod sic illis reatus quod malum fecerint, constat ex significatione `peccare' quod sit reus mali fieri, et si hoc, quod ex merito lucrent poenam. Quomodo haec quae in hoc versu et in praecedentibus in genere se habent, dicendum: qui in inferiore terra sunt a falsis et malis injectis ab infernis quae circumcirca infestantur, ob causam ut mala et falsa removeantur et vera ac bona insinuentur, et sic in statum perducantur ut elevari in caelum possint, videatur n. 7090, 7122; sed prope ad finem durius infestantur quam prius, nam tunc vera illis subtrahuntur, et permittitur ut mera falsa infestent, et hoc usque ad desperationem; ex ordine enim Divino est ut ultimum infestationis et tentationis sit desperatio, videatur n. 1787, 2694, 5279, 5280; ut hic status illorum qui ab Ecclesia spirituali per filios Israelis repraesentaretur, factum hoc est a Pharaone, et hoc cum infestationes prope ad finem essent, cum nempe liberarentur, et ducerentur {1}in terram Canaanem. 2 Sciendum est quod infestationes fiant eo modo, quod in cogitationes (t)injiciantur falsa et mala ab infernis, et quod vera et bona a caelo, hoc est, per caelum a Domino; {2} quod fit quia homo et spiritus non {3}cogitant a se, sed influunt omnia; hoc tametsi prorsus alienum a sensu, et sic incredibile apparet, usque tamen est verissimum; de hac re videantur quae prius ab experientia, n. 2886, 4151, 4249, 5846, 5854, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, allata et ostensa sunt. Ex his potest sciri quomodo {4}intelligendum quod infestationes fiant per injectiones falsorum et quod augeantur {5} usque ad desperationem. @1 d ad terram i versus$ @2 i et sic$ @3 cogitat ex se, nec aliquid velit ex se, sed quod influant omnia quae cogitat et quae vult$ @4 se habet cum illis quae supra dicta sunt, quod nempe$ @5 i illae ultimo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church