Arcana Coelestia (Elliott) n. 7137

Previous Number Next Number See English 

7137. `Quos posuerunt super illos exactores Pharaonis': quod significet illos qui ab infestatoribus injecti sunt, constat ex significatione ponere super illos' quod sit injici, quia fit per injectionem, de qua sequitur; et ex significatione `exactorum' quod sint {1}qui infestant, de qua n. 7111. Quomodo hoc se habet, non sciri potest nisi ab experientia ex talibus in altera vita; dictum est supra quod per `exactores' significentur qui proxime infestant, et per `moderatores' qui proxime recipiunt et communicant, videatur n. 7111; illi qui proxime recipiunt et communicant sunt spiritus simplices probi qui pro tali usu imprimis inserviunt; hi ab infestatoribus, per artes in altera vita solum notas, injiciuntur ad societatem cum qua communicationem sibi parant, et hoc fit ab illis qui infestant et significantur per `exactores'; ita habent inferna {2}communicationem a sua parte, et illi qui infestantur {3}communicationem a sua; quod res ita se habeat, centies si non millies vidi, et quoque expertus sum. Ex his patet quod non (x)sciri possit quid in sensu interno significatur per haec verba, nisi ab experientia de talibus in altera vita. @1 infestatores$ @2 quae infestant, communicationes (communicationem written first)$ @3 communicationem altered to communicationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church