Arcana Coelestia (Elliott) n. 7135

Previous Number Next Number See English 

7135. Vers. 14-18. Et percussi sunt moderatores filiorum Israelis, quos posuerunt super illos exactores Pharaonis, dicendo, Quare non absolvitis statutum vestrum ad laterificandum sicut heri nudius tertius, etiam heri, etiam hodie? Et venerunt moderatores filiorum Israelis, et clamaverunt ad Pharaonem, dicendo, Quare facis sic servis tuis? Palea nulla datur servis tuis, et lateres, dicunt nobis, Facite, et ecce servi tui percutiuntur; et peccavit populus tuus. Et dixit, Remissi vos, remissi, propterea vos dicitis, Eamus, sacrificemus Jehovae. Et nunc ite, servite, et palea non dabitur vobis, et demensum laterum dabitis. `Et percussi sunt moderatores filiorum Israelis' significat quod illi qui proxime infestationes receperunt et communicarunt ex injectis falsis laesi sint: `quos posuerunt super illos exactores Pharaonis' significat illos qui ab infestatoribus injecti sunt: `dicendo, Quare non absolvitis statutum vestrum ad laterificandum' significat quod non, sicut injunctum est, recipiant et communicent injectiones falsorum: `sicut heri nudius tertius' significat ut in statu priore: `etiam heri, etiam hodie' significat statum inde futurum: `et venerunt moderatores filiorum Israelis' significat illos qui proxime receperunt et communicarunt: `et clamaverunt ad Pharaonem' significat indignationem contestatam coram illis qui infestabant: `dicendo, Quare {1}facis sic servis tuis?' significat quod sic officio injuncto non possent fungi: `palea nulla datur servis tuis' significat quod scientifica continentia veri non amplius subministrentur: `et lateres, dicunt nobis, Facite' significat quod injecta falsa usque sustinebunt: `et ecce servi tui percutiuntur' significat quod sic falsa laedant: `et peccavit populus tuus' significat quod sic illis reatus quod malum fecerint: `et dixit' significat responsum: `Remissi vos, remissi' significat quod non satis impugnati fuerint: `propterea vos dicitis, Eamus, sacrificemus Jehovae' significat quod inde cogitatio de tali cultu: `et nunc ite, servite' significat infestationis continuum: `et palea non dabitur vobis' significat absque scientificis talibus: `et demensum laterum dabitis' significat falsa quae copia injicienda. @1 Transposed in I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church