7124. `Et exiverunt exactores populi et moderatores ejus': quod significet emissionem [et praesentiam] illorum qui proxime infestant, et qui proxime recipiunt, constat ex significatione `exire' quod sit emissio, quia illi qui per `exactores' significantur {1} emittuntur ut inserviant pro medio communicandi, ut constare potest ab illis quae supra n. 7111 dicta sunt; quod `exire' etiam sit se sistere praesentem coram alio in forma ei accommodata, videatur n. (x)5337, ita quoque est praesentia; ex significatione `exactorum' quod sint qui proxime infestant; et ex significatione `moderatorum' quod sint qui infestationes proxime recipiunt et communicant, de quibus n. 7111. @1 i a pluribus$