Arcana Coelestia (Elliott) n. 7106

Previous Number Next Number See English 

7106. Vers. 5-9. Et dixit Pharao, Ecce multi nunc populus terrae, et cessare fecistis illos ab oneribus illorum. Et praecepit Pharao die illo exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo, Non addetis dare paleam populo ad laterificandum lateres, sicut heri nudius tertius, illi ibunt et colligant sibi paleam. Et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos, non detrahetis ab illo, quia remissi illi, propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro. Aggravetur servitium super viros, et faciant illud, et ne respiciant ad verba mendacii. `Et dixit Pharao' significat voluntatem illorum qui infestant vera Ecclesiae: `Ecce multi nunc populus terrae' significat multitudinem illorum qui ab Ecclesia spirituali: `et cessare fecistis illos ab oneribus illorum' significat quod non satis infestaverint: `et praecepit Pharao die illo' significat cupiditatem infestandi vera Ecclesiae dum in illo statu: `exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo' significat illos qui proxime infestant, et qui proxime recipiunt: `Non addetis dare paleam populo' significat scientifica infima quae omnium communissima: `ad laterificandum lateres' significat ad ficticia et falsa quae injicientur: `sicut heri nudius tertius' significat non ut in statu priore: `illi ibunt et colligant sibi paleam' significat ut scientifica illa infima sibi ipsis comparent: `et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos' significat quod ficticia et falsa copia qua prius, injicienda: `non detrahetis ab illo' significat absque diminutione: `quia remissi illi' significat quia non satis oppugnati: `propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro' significat quod inde illis tanta cogitatio de tali cultu: `aggravetur servitium super viros' significat quod augenda sit impugnatio: `et faciant illud' significat ut sit effectus: `et ne (x)respiciant ad verba mendacii' significat ne se vertant ad vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church