Arcana Coelestia (Elliott) n. 7104

Previous Number Next Number See English 

7104. `Quare, Mosche et Aharon, abstrahitis populum ab operibus suis?': quod significet quod illorum Divina Lex et doctrina non eximent illos a gravaminibus, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Divinam Legem, de qua n. (x)6723, 6752; ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad doctrinam inde, de qua n. 6998, 7009; ex significatione `abstrahere' quod sit eximere; et ex significatione `operum' quod sint gravamina, nam opera erant labores, et quoque onera, ut sequitur, ita gravamina {1}ex pugnis, quae per opera et onera in sensu interno significantur. @1 d ex pugnis i quia pugnae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church