Arcana Coelestia (Elliott) n. 7089

Previous Number Next Number See English 

7089. `Et postea venerunt Moscheh et Aharon': quod significet Divinam Legem et doctrinam inde, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Divinam Legem, de qua n. 6752; et ex repraesentatione `Aharonis' quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998. Per Divinam Legem, quam Moscheh repraesentat, intelligitur Verbum quale est in suo sensu interno, ita quale est in caelis; per doctrinam autem intelligitur Verbum quale est in suo sensu litterali, ita quale est in terris; quantum illa differunt, constare potest ab iis quae hactenus quoad sensum internum Verbi explicata sunt; pro illustratione sint decem praecepta, quae in specie Lex vocantur; sensus litteralis ibi est quod honorandi parentes, quod non occidendum, non moechandum, non furandum, et plura; at sensus internus est quod colendus Dominus, quod odio non habendum, quod verum non falsificandum, et quod sibi non vindicandum quod Domini est; ita intelliguntur haec quattuor praecepta decalogi in caelo; et reliqua etiam suo modo; nam in caelis non sciunt alium Patrem quam Dominum, idcirco pro quod honorandi parentes intelligunt quod colendus Dominus; in caelis nec sciunt quid sit occidere, nam vivunt in aeternum, sed pro occidere intelligunt odio habere ac vitam spiritualem alicujus laedere; in caelis nec sciunt quid moechari, quare pro illo correspondens percipiunt, nempe non falsificare verum; {1}pro furari percipiunt non (t)aliquid auferre Domino et id sibi vindicare, sicut bonum et verum; talis est illa Lex {2}, et quoque totum Verbum 2 in caelis, ita talis in sensu interno, immo est adhuc profundior, nam pleraque quae in caelis cogitantur et dicuntur non cadunt in verba loquelae humanae, quia ibi est spiritualis mundus, non autem naturalis; et quae sunt mundi spiritualis transcendunt ita illa quae sunt naturalis mundi, sicut non materialia illa quae sunt materialia; at quia usque materialia illis correspondent, possunt illa per materialia exponi, {3}ita naturali loquela, non autem spirituali; spiritualis enim loquela non est vocum materialium, sed vocum spiritualium quae sunt ideae modificatae in voces in aura spirituali, et repraesentatae per variegationes lucis caelestis, quae lux in se non est nisi quam intelligentia et sapientia Divina procedens a Domino. Ex his constare potest quid per Divinam Legem in sensu suo genuino intelligitur, quam `Moscheh' repraesentat, et quid per doctrinam, quam `Aharon.' @1 i tum$ @2 i Divina$ @3 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church