7065. `Et credidit populus, et audiverunt': quod significet fidem et spem, constat ex significatione `credere' quod sit credere in spirituali sensu, seu fides, de qua n. 6956, 6970; et ex significatione `audire' quod sit oboedire et quoque appercipere, de qua n. 5017, hic spem habere, nam qui in fide (c)et oboedientia est, cum appercipit confirmationes {1}, spem accipit; nam spes est inde. @1 i quae per signa significatur$