Arcana Coelestia (Elliott) n. 7045

Previous Number Next Number See English 

7045. `Et abscidit praeputium filii sui': quod significet remotionem amorum spurcorum et per id nudationem interni, constat ex significatione `abscindere' quod sit removere; ex significatione `praeputii' quod sit amor terrestris et corporeus qui conspurcat amorem spiritualem et caelestem, de qua n. 3412, 4462; et ex significatione `filii' quod sit verum Ecclesiae repraesentativae; quod `filius' sit verum, videatur n. 489, 491, 533, (x)1147, 2623, 3373; et quod sit illius Ecclesiae {1}, est quia Zippora {2}repraesentat Ecclesiam illam, et vocat illum filium suum, et per illum ostendit quale gentis illius, et inde quale cultus ejus. Quod per `praeputium' significentur amores spurci, est quia lumbi cum genitalibus correspondent amori conjugiali, n. 5050-5062; et quia correspondent amori conjugiali, {3} correspondent omni amori caelesti et spirituali, n. 686, 4277, 4280, 5054; ideo praeputium correspondet amoribus maxime {4}externis, qui vocantur amores corporei et terrestres; hi amores, si absque amoribus internis sunt qui vocantur amores spirituales et caelestes, sunt spurci, ut apud gentem illam quae in externis absque interno fuit. Absque interno dicitur, et per id intelligitur nulla agnitio veri et nulla affectio boni, ita nulla fides et nulla charitas, haec enim sunt interni hominis, {5}et inde procedunt charitatis exercitia, quae sunt bona externa; (m)internum hoc, {6}quod absque fide et charitate {7}, et tamen plenum malis et falsis, vocatur a Domino vacuum, Matth. xii 43-45; {8}inde dicitur externum absque interno;(n) nunc quia per `praeputium' significantur amores maxime externi, idcirco cum illi remoti sunt, quod significatur per quod `Zippora absciderit praeputium,' apparet quale amorum illorum, ita nudatio interni. @1 i verum$ @2 per quam Ecclesia illa repraesentatur$ @3 i etiam$ @4 extremis$ @5 nam$ @6 cum$ @7 i est$ @8 tale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church