Arcana Coelestia (Elliott) n. 7016

Previous Number Next Number See English 

7016. `Et dixit [ei], Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto': quod significet elevationem ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali, constat a significatione `ire et reverti' quod sit vitae successivum, et vitae successivum hic est elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam, ita propius ad Divinum; cum enim de Domino, Qui per `Moschen' repraesentatur, dicitur `ire et reverti,' intelligitur elevari {1} ad Divinum Esse seu Jehovam Qui in Ipso et a Quo Ipse; a repraesentatione filiorum Israelis, qui hic sunt `fratres,' quod sint regnum spirituale Domini et inde Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione `Aegypti' quod sit naturale, de qua n. 6147, 6252; inde patet quod per `ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto' significetur elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali; nam sicut Moschis habitatio in Midiane significabat vitam cum illis qui in vero simplicis boni, ita in simplici bono {2}, n. 7015; ita habitatio nunc cum filiis Israelis significat vitam cum illis qui in vero et bono Ecclesiae spiritualis, quae vita priore est interior et magis spiritualis; quod bonum et verum illius Ecclesiae sint in naturali, videatur n. 4286, 4402. @1 i, nempe$ @2 i and d veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church