Arcana Coelestia (Elliott) n. 7014

Previous Number Next Number See English 

7014. `Et ivit Moscheh et reversus': quod significet vitae prioris continuum, constat (c)ex significatione `ire' quod sit vita, de qua n. 4882, 5493, (x)5605; ex significatione `reverti' seu `redire' quod sit vivere ubi prius, et ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua n. 6771, 6827; cum Moscheh fuit in Chorebo monte apud Jehovam in flamma visum, tunc repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum; nunc autem apud Jethronem socerum suum, qui est bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni, repraesentat Dominum quoad verum a Divino. Hic et alibi in Verbo in sensu {1} interno describuntur omnes status vitae Domini in mundo, quomodo tunc Humanum Suum Divinum fecit; quod status successivi fuerint, constare potest ex eo quod Dominus cum infans sicut infans fuerit, et quod postea succreverit in intelligentia et sapientia, ac jugiter illis insinuaverit (t)Divinum Amorem, usque dum etiam quoad Humanum Suum factus sit Divinus Amor, hoc est, Divinum Esse seu Jehovah; (d)et quia Dominus ita successive induit Divinum, inde est quod primum Se fecerit verum a Divino, postmodum Divinum Verum, (c)et tandem Divinum Bonum; hi gradus glorificationis Domini fuerunt, qui hic et alibi in sensu interno Verbi describuntur. @1 cp n. 7013$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church