Arcana Coelestia (Elliott) n. 7011

Previous Number Next Number See English 

7011. `Et baculum hunc accipias in manu tua': quod significet potentiam Divinam in illis, constat ex significatione `baculi' quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, et quidem tunc quando in manu est; per `manum' enim significatur potentia spiritualis, et per `baculum' potentia naturalis; {1} sicut nihil potentiae est naturali nisi ex spirituali, ita non baculo nisi in manu sit, quapropter dicitur {2}ut `acciperet illum in manu'; quod `manus' cum praedicatur de Domino, sit potentia procedens a Divino Rationali Ipsius, et `baculus' potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, videatur n. 6947; dicitur potentia Divina in illis, nempe in veris, de quibus supra, quia potentia praedicatur de vero, n. 3091, 6344, (x)6423, 6948. @1 i et$ @2 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church