Arcana Coelestia (Elliott) n. 7002

Previous Number Next Number See English 

7002. `Et laetabitur in corde suo': quod significet affectionem amoris, constat ex significatione `laetari in corde' quod sit amoenum et jucundum ex affectione quae est amoris; ex affectione enim amoris omnis laetitia procedit. Quod affectio amoris {1}dicatur de doctrina boni et veri, {2} et non de illis qui in doctrina sunt, est ex loquela angelica, ita enim loquuntur angeli, quia nolunt loqui de {3}personis; nam loquela de personis averteret ideas ab intuitione rerum universali, ita a comprehensione rerum innumerabilium simul; idcirco doctrinae tribuunt amoenum et jucundum, tum affectionem, et similia; in doctrina etiam insunt cum homo illam sibi applicat, quia in doctrina est verum Divinum procedens a Domino; et in vero Divino procedente a Domino est amor, {1}ita amoenum et jucundum. @1 et ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church