Arcana Coelestia (Elliott) n. 6998

Previous Number Next Number See English 

6998. `Et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita?': quod significet doctrinam boni et veri, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum seu Sacerdotium; hic autem, antequam in sacerdotium initiatus est, est doctrina boni et veri; quapropter etiam dicitur quod `ille erit Moschi ad os, et Moscheh illi ad deum,' per `Moschen' enim repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, inde per `Aharonem' Divinum Verum quod mediate a Domino procedit, quod verum est doctrina boni et veri; illud verum quod `Moscheh' hic repraesentat est verum quod ab homine non audiri nec percipi potest, n. 6982, at verum quod `Aharon' repraesentat est verum quod ab homine et audiri et percipi potest; inde Aharon dicitur `os' et Moscheh `ejus deus'; et inde {1}Aharon dicitur `Levita,' nam per `Levitam' significatur doctrina {2}boni et veri Ecclesiae, quae sacerdotio ministrat et inservit. @1 vocatur$ @2 veri et boni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church