Arcana Coelestia (Elliott) n. 6993

Previous Number Next Number See English 

6993. `Et [Ego] ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris': quod significet Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt, constat ex significatione `esse cum ore' cum a Jehovah dicitur, quod sit esse cum illis quae enuntiat; quod per `os' significetur enuntiatio, videatur supra n. 6987, 6988; et quia ea dicuntur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad legem Divinam in Divino Humano, per `ero cum ore tuo' significatur Divinum in illis quae a Divino Humano procedunt; et ex significatione `docere te quae loqueris' quod sit procedere; per `docere' enim et per `loqui' significatur influere, {1}et cum praedicatur de Divino Domini, est procedere; ab Ipso enim Divino Humano Domini procedit Divinum Verum, quod vocatur Spiritus Sanctus; et quia Dominus cum in mundo {2}fuit, fuit Ipse Divinum Verum, docuit Ipse {3} quae amoris et fidei erant, et tunc non per Spiritum Sanctum, ut Ipse {4}docet apud Johannem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, vii 39;

at postquam Dominus etiam quoad Humanum factus est Jehovah, {5}hoc est, Divinum Bonum, quod fuit post resurrectionem, tunc non amplius fuit Divinum Verum, sed hoc a Divino Bono Ipsius processit; quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum quod a Divino Humano Domini procedit, et non aliquis spiritus aut aliqui spiritus ab aeterno, manifeste patet a Domini verbis in loco citato, quod nempe `nondum erat Spiritus Sanctus'; tum quod {6}ipse spiritus non possit procedere, sed sanctum spiritus, hoc est, sanctum quod procedit a Domino, et spiritus eloquitur; videatur etiam n. 6788. 2 Ex his nunc sequitur quod in Domino omne Trinum sit perfectum, nempe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et sic quod unus Deus sit, non autem tres, qui quoad personas distincti unum Divinum dicuntur constituere. Quod in Verbo dictum sit Pater, Filius, et Spiritus Sanctus {7}, fuit ut agnoscerent Dominum et quoque Divinum in Ipso; homo enim in tanta caligine fuit, sicut etiam hodie est, ut aliter non (x)agnovisset aliquod Divinum in Humano Domini, nam hoc illi, quia prorsus incomprehensibile, fuisset supra omnem fidem; et praeterea veritas est quod sit Trinum, sed in uno, nempe in Domino; et quoque in Christianis Ecclesiis agnoscitur quod {8}Trinum in Ipso habitet perfecte; docuit etiam Dominus aperte quod Ipse `cum Patre unum esset,' Joh. xiv 9-12, {9} et quod sanctum, quod Spiritus Sanctus loquitur, non sit {10}illius, sed Domini, apud Johannem, Paracletus, Spiritus veritatis, non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14;

quod `Paracletus' sit Spiritus Sanctus, dicitur Joh. xiv 26. @1 at$ @2 erat, erat$ @3 i illa$ @4 dicit$ @5 seu$ @6 Ipse$ @7 i sicut tres$ @8 in Ipso omne Trinum$ @9 i et quoque alibi;$ @10 spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church