Arcana Coelestia (Elliott) n. 6979

Previous Number Next Number See English 

6979. Vers. 10-12. Et dixit Moscheh ad Jehovam, In me, Domine, non vir verborum ego, etiam ab heri, etiam a nudius tertius, etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum, quia gravis ore, et gravis lingua ego. Et dixit Jehovah ad illum, Quis ponit os hominis, aut quis posuit mutum, aut surdum, aut videntem, aut caecum, nonne Ego Jehovah? Et nunc vade, et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris. `Et dixit Moscheh ad Jehovam' significat perceptionem a Divino: `In me, Domine' significat certum: `non vir verborum ego' significat quod illi non loquela: `etiam ab heri, etiam a nudius tertius' significat non ab aeterno: `etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum' significat ita nec in aeternum, influente Divino in Humanum: `quia gravis ore, et gravis lingua ego' significat quod vox et loquela a Divino non audiatur nec percipiatur: `et dixit Jehovah ad illum' significat influxum Divinum: `Quis ponit os hominis' significat enuntiationem: `aut quis posuit mutum' significat non enuntiationem: `aut surdum' significat non perceptionem veri, et non inde oboedientiam: `aut videntem, aut caecum' significat fidem per cognitiones, et non fidem per non cognitiones: `nonne Ego Jehovah?' significat quod illa ex influxu vitae a Divino: `Et nunc vade' significat vitam a Divino: `et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris' significat Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church