6976. `Et effundas in aridam': quod significet immissionem in naturale, constat ex significatione `effundere' quod sit immittere; et ex significatione `aridae' quod sit naturale; arida vocatur locus siccus, et quoque vocatur ita terra, et per `terram Aegypti' significatur mens naturalis quae in falso est, ita naturale, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, et magis per `aridam.'