Arcana Coelestia (Elliott) n. 6968

Previous Number Next Number See English 

6968. `Et ecce reversa sicut caro illius': quod significet quod tunc bonum veri, constat ex significatione `carnis' quod sit proprium voluntarium hominis vivificatum a Proprio Divini Humani Domini, seu proprium caeleste, de qua n. 3813; et quia hoc per `carnem' significatur, est bonum amoris in Dominum et erga proximum quod significatur {1}; at apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt est bonum veri, nam bonum apud illos est ex vero et secundum verum doctrinae Ecclesiae eorum, hoc verum cum fit vitae, vocatur bonum. @1 i, nam per hoc bonum vivificatur homo a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church