Arcana Coelestia (Elliott) n. 6959

Previous Number Next Number See English 

6959. `Et dixit Jehovah illi adhuc': quod significet praevidentiam quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, constat ex significatione `dixit Jehovah' quod sit praevidentia, ut supra n. 6946; {1}quod sit quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, est quia agitur in nunc sequentibus de illis qui ab Ecclesia spirituali {2}, qui repraesentantur per `filios Israelis,' quales ulterius futuri si non fidem haberent, quod nempe fierent profanatores veri; nam primum miraculum quod `baculus serpens factus' significat statum eorum, quod prorsus sensuales et corporei fierent; hoc miraculum quod `manus facta leprosa' significat profanationem, {3}nam haec succedit, si Ecclesia illa perstat in infidelitate. 2 Illi {4} qui ab Ecclesia spirituali, {5} in pueritia sua, (c)et dein in adolescentia, fidem habent doctrinalibus suae Ecclesiae, sed tunc fidem habent ex parentibus et magistris, non autem ex se, quapropter si postea recedunt a fide, non profanant verum nisi {6} leviter, quae profanatio per media Divina removeri potest, et sic homo a reatu inde liberari; at si homo fidem habet doctrinae Ecclesiae (c)et Verbo ex se, hoc est, per {7}confirmationes apud se, si tunc {8}postea recedit, et apud se negat quod prius crediderat, imprimis si {9}vivit contra verum quod apud se confirmaverat, et id vel explicat in sui favorem {10}, vel prorsus rejicit, is profanat verum; ex causa quia verum et falsum intus in se commiscet et conjungit; tales quia reliquias veri et boni vix aliquas habent, fiunt tandem in altera vita sicut sceleta, et tam paucam vitam residuam habent, qualis est ossium respective ad vitam organicam carnis; attamen durior sors est illorum qui profanant bonum quam eorum qui profanant verum; qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt profanare verum possunt, non autem ita bonum. 3 Quia lepra {11} profanationem veri significat, et de illa in nunc sequentibus agitur, videantur primum quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt; nempe quod qui intra Ecclesiam sunt profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051, 3399 quod sancta profanari nequeant nisi ab illis qui prius agnoverunt n. 3398: quod profanare sancta nequeant qui non sciunt illa, ut et qui non agnoverunt n. 1008, 1010, 1059, (x)3398, 3898, 4289: quod profanatio `etiam sit agnoscere et credere vera et bona, et tamen vivere contra illa, n. 4601: quod teneatur homo a profanatione quantum possibile, n. 301-303, 1327, 1328, 3398, 3402 quod sors profanatorum omnium pessima sit in altera vita, n. 6348. @1 quae agitur hic$ @2 i sunt$ @3 veri; si interius perstarent$ @4 i enim$ @5 i quia AI$ @6 i modo$ @7 confirmationem$ @8 in procedente aetate$ @9 After confirmaverat$ @10 i suae vitae$ @11 i talem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church