6927. Quia ita per universum vadunt, et inde prae aliis scire possunt de mundis et telluribus extra sphaeram mundi nostri solis, idcirco cum illis de (c)ea re etiam locutus sum; dicebant quod in universo perplures essent tellures, et ibi homines; et quod mirarentur quod aliqui putarent, quos exigui judicii homines vocabant, caelum omnipotentis Dei solum modo constare ex spiritibus et angelis qui ex una tellure veniunt, cum illi tam pauci sint ut respective {1}ad omnipotentiam Dei {2} vix aliquid sint, etiam si forent myriades mundorum et myriades tellurum; porro dicebant quod sciant tellures in universo ultra aliquot centena milia dari, et tamen quid hoc ad Divinum quod Infinitum? @1 omnipotentiae$ @2 i ut$