Arcana Coelestia (Elliott) n. 6913

Previous Number Next Number See English 

6913. Vers. 21, 22. Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum, et erit cum itis, non ibitis vacui. Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae, vasa argenti et vasa auri, et vestes, et ponetis super filios vestros, et super filias vestras, et depraedabimini Aegyptios. `Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum' significat timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas: `et erit cum itis, non ibitis vacui' significat non magis vitam in egestate quoad illa quae sunt mentis naturalis: `et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae' significat quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt {1}: `vasa argenti' significat scientifica veri: `et vasa auri' significat scientifica boni: `et vestes' significat illis correspondentia scientifica inferiora: `et ponetis super filios vestros' significat applicationem ad vera illorum: `et super filias vestras' significat applicationem ad bona: `et depraedabimini Aegyptios' significat quod auferenda talia illis qui in falsis et inde malis. @1 A i in brackets and underlines quod spiritus boni auferantur illis cum ejiciuntur e regione coeli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church