6911. `Quae faciam in medio illius': quod significet quae illos directe tangent, constat ex significatione `medii' quod sit quod intus est, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quod directe {1}tangit; nam quod directe aliquem tangit est intra illum; quod autem non directe tangit est etiam extra, nam oblique ferit et quoad partem praeterlabitur. @1 illos tanget$