Arcana Coelestia (Elliott) n. 6895

Previous Number Next Number See English 

6895. `Dicendo, Visitando visitavi vos': quod significet adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `visitare' quod sit adventus Domini, qui praecedit ultimum tempus Ecclesiae, quod tempus in Verbo ultimum judicium vocatur; quod `visitatio id sit, videatur n. 2242, 6588; quod id adventus Domini dicatur, patet ab his apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quando ista fient, quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, xxiv 3;

ac instruebat tunc Dominus discipulos de ultimo tempore Ecclesiae, ut constare potest ab illis quae n. 3353-3356, 3486-3489, 3897-3901, 4056-4060, 4229-(x)4231, 4422-4424, explicata sunt; et dicebat quod cum omnia illa existerent, Appareret signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, ibid. vers. 30;

2 quod per `adventum Domini' non intelligatur apparitio Ipsius cum angelis in nubibus, sed agnitio in cordibus per amorem et fidem, videatur n. 3353, 3900; tum {1}apparitio Ipsius e Verbo, {2}cujus sensus intimus seu supremus de solo Domino {3}agit, n. 4060; hic adventus intelligitur per `adventum Domini,' qui tunc fit quando Ecclesia vetus rejicitur et nova a Domino instauratur; et quia nunc apud posteros Jacobi novum Ecclesiae instauraretur, dicitur `visitando visitavi vos'; ut quoque a Josepho cum moreretur, Dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et Deus visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Gen. 1 24. Per `visitando visitare vos' in sensu litterae hic significatur liberatio a servitute in Aegypto, et introductio in terram Canaanem; sed hoc non est spirituale quod in Verbo sed est naturale; spirituale quod in Verbo agit de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, deque amore et fide, quapropter {4}`per visitando visitare' in sensu spirituali intelligitur liberatio a falsis, et sic initiatio in illa quae sunt Ecclesiae et regni Domini, ita adventus Domini in amore et fide apud illos qui ab Ecclesia nova erunt. @1 revelatio$ @2 nam in Verbi sensu intimo seu supremo$ @3 agitur AI$ @4 After spirituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church