Arcana Coelestia (Elliott) n. 6887

Previous Number Next Number See English 

6887. `Hoc nomen Meum in aeternum': quod significet quod Divinum Humanum sit quale Ipsius Divini, constat ex significatione `nominis Dei' quod sit omne in uno complexu per quod colitur Deus, ita quale, de qua n. 2724, 3006, 6674; et quoniam coli non potest Ipsum Divinum quia adiri nec fide nec amore potest, est enim supra omnem ideam, secundum Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:

et alibi apud eundem, Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37;

idcirco est Divinum Humanum, quia quale Ipsius Divini quod adiri potest et coli. 2 Quod Divinum Humanum sit `nomen Jehovae,' patet apud Johannem, Jesus dixit, Pater, glorifica nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursum glorificabo, xii 28;

ibi Dominus quoad Divinum Humanum Se vocat `nomen Patris': apud Esaiam, Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, quia custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium; ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes tenebris; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6-8;

ibi et in praecedentibus {1}hujus capitis aperte agitur de Domino; quod Ipse sit Qui intelligitur per `nomen Jehovae,' patet ex eo quod dicatur quod `gloriam Suam alteri non dabit'; cum {2}de Domino, est Sibi quia unum sunt: apud Mosen, 3 Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum quem praeparavi; caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, quia non sustinebit praevaricationem vestram; quoniam nomen Meum in medio Ipsius est, Exod. xxiii 20, 21;

quod per `angelum Jehovae' hic Dominus quoad Divinum Humanum intelligatur, videatur n. 6831; et quia Divinum Humanum est quale Ipsius Divini, dicitur quod `nomen Jehovae sit in medio Ipsius.' Etiam in Oratione Domini per `Pater noster in caelis, sanctificetur nomen Tuum' intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; et quoque omne in uno complexu per quod colendus. @1 illius$ @2 dat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church