Arcana Coelestia (Elliott) n. 6884

Previous Number Next Number See English 

6884. `Deus patrum vestrorum': quod significet Divinum Antiquae Ecclesiae, constat ex illis quae supra n. 6876 dicta sunt, ubi similia. In sensu externo historico per `Deum patrum eorum' intelliguntur Abraham, Jischak, et Jacob, sed in sensu interno Divinum (t)Ecclesiae Antiquae; quod hoc non illud intelligatur in sensu interno, constare potest ex eo quod historicum Verbi non intrare possit in caelum; historicum enim Verbi est naturale et mundanum, et qui in caelo sunt non nisi quam in ideis spiritualibus sunt, ita spiritualiter intelligunt illud, ac mundanum, quod est sensus litterae Verbi, ad primum limen caeli, vertitur in sensum spiritualem; quod ita sit, quodammodo etiam constare potest ex eo quod homo saepenumero vertat illa quae dicuntur, etiam in talia in quibus ille est tota cogitatione; ita qui in immundis est in immunda, et qui in mundis in munda; inde nunc est quod qui in caelo per `Deum patrum vestrorum' non percipiant Deum Abrahami, Jischaki, et Jacobi, nam non {1}cognoscuntur in caelo Abraham, Jischak, et Jacob, sed Dominus, Qui repraesentatur per illos; quapropter est Divinum Ecclesiae Antiquae quod per illa verba significatur. @1 cognoscitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church