Arcana Coelestia (Elliott) n. 6879

Previous Number Next Number See English 

6879. `Et dixit Deus ad Moschen {1}': quod significet instructionem primam, constat ex significatione `dicere Deus,' hic ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et a Mosche ad populum, ita a Divino Vero procedente a Divino Humano Domini ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quod sit instructio, hic prima quia agitur de Ipso Deo Qui colendus; primum enim Ecclesiae est cognitio quod Deus sit, et quod Ille colendus; quale Ipsius primum quod sciendum, est quod creaverit universum, et quod universum creatum ab Ipso subsistat. @1 i but not d ita dicas ad filios Israelis cp n. 6873.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church