Arcana Coelestia (Elliott) n. 6859

Previous Number Next Number See English 

6859. `Et Emorraei et Perisaei': quod significet a malis et inde falsis, constat ex {1}repraesentatione `Emorraei' quod sit malum, de qua n. 1857, 6306; et a repraesentatione `Perisaei' quod sit falsum, de qua n. 1573, 1574. Sunt binae origines mali et quoque binae origines falsi; una origo mali est ex falso doctrinae {2}aut religiosi; altera est ex cupiditatibus {3}amoris sui et mundi; falsum primae originis est, ut dictum, ex falso doctrinae aut religiosi; et falsum alterius originis est ex malo cupiditatum dictorum amorum; mala illa sunt quae significantur per `Cananaeum et Emorraeum,' et falsa per `Chittaeum et Perisaeum.' @1 significatione$ @2 et$ @3 amorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church