Arcana Coelestia (Elliott) n. 6847

Previous Number Next Number See English 

6847. `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi': quod significet Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, ita Dominum, constat ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi' quod sit Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini; quod `Abraham' repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, `Jischak' quoad Divinum Rationale, et `Jacob' quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, (x)2083, 2630, (x)3194, 3210, (ax)3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3704, 4180, 4286, 4538, 4570, 4615, 6098, 6185, 6276, (x)6425, 6804; per `Deum' significatur Divinum, et per nomina illorum repraesentativum, inde illa in Domino sunt quae per `Deum Abraham Deum Jischaki, et Deum Jacobi' intelliguntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church