Arcana Coelestia (Elliott) n. 6826

Previous Number Next Number See English 

6826. SENSUS INTERNUS{1} @1 i Capitis III Exodi$

Vers. 1-3. Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis, et duxit gregem post desertum, et venit ad montem Dei Chorebum. Et visus angelus Jehovae ad illum in flamma ignis e medio rubi; et vidit, et ecce rubus ardebat igne, et rubus nullatenus consumebatur. Et dixit Moscheh, Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc, quare non comburitur rubus. `Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis' significat quod lex a Divino instrueret illos qui in vero simplicis boni; `sacerdos Midianis' est bonum Ecclesiae ubi illi: `et duxit gregem post desertum' significat postquam tentationes subierunt: `et venit ad montem Dei' significat quod bonum amoris Divini (x)dein appareret: `Chorebum' significat quale: `et visus angelus Jehovae ad illum' significat Dominum quoad Divinum Humanum: `in flamma ignis e medio rubi' significat amorem Divinum in vero scientifico: `et vidit, et ecce rubus ardebat igne' significat apperceptionem quod verum scientificum esset plenum bono amoris Divini: `et rubus nullatenus consumebatur' significat Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali: `et dixit Moscheh' significat perceptionem ex lege a Divino: `Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc' significat reflexionem super revelatione hac: `quare non comburitur rubus' significat quod talis unio sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church