Arcana Coelestia (Elliott) n. 6823

Previous Number Next Number See English 

6823. Regnum Domini est proximus in superiore gradu quam Ecclesia, {1}ubi quis natus est; nam regnum Domini consistit ex omnibus {2} qui in bono sunt, tam qui in terris quam qui in caelis; ita est regnum Domini bonum cum omni ejus quali in complexu; hoc bonum cum amatur, amantur singuli qui in bono. Ita totum, quod est omne bonum in complexu, est proximus in primo gradu, et est Maximus ille Homo de quo ad finem plurium capitum actum est, qui Homo est imago repraesentativa Ipsius Domini; (m)ille Homo, hoc est, regnum Domini, amatur cum ex affectione intima benefit illis qui sunt homo per illum Hominem a Domino, ita apud quos est regnum Domini.(n) @1 in qua$ @2 i in universo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church